라틴어 문장 검색

Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장39)
23. Hoc fuit antiquum festum Sancti Sisti nobile,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM89)
Festus voce Cybium.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).364)
tibia pro lituis et pro clangore tubarum molle lyrae festumque canant.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:128)
"Tu festas, Hymenaee, faces, tu, Gratia, flores elige, tu geminas, Concordia, necte coronas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:133)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
Mandemusne Noti flabris quoscumque timores pertulimus, festae doleant ne tristibus aures?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:67)
festa frondentia myrto limina cinguntur, roseisque cubilia surgunt floribus, et thalamum dotalis purpura velat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete16)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
Augustum foveas, festis ut saepe diebus annua sinceri celebret ieiunia sacri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore5)
sunt mihi pubentes alto de semine fratres, pignora cara Probi, festa quos luce creatos ipsa meo fovi gremio.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:68)
quae gaudia mundo, per tua lanugo cum serpere coeperit ora, cum tibi protulerit festas nox pronuba taedas!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:390)
festior annus eat cinctusque imitata Gabinos dives Hydaspeis augescat purpura gemmis;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:2)
Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis Thracia pacifero contigit arva pede diraque sanguinei vertit praesaepia regis et Diomedeos gramine pavit equos, tunc patriae festo laetatus tempore vates desuetae repetit fila canora lyrae et resides levi modulatus pectine nervos pollice festivo nobile duxit ebur.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:4)
Oblitae scelerum formidatique furoris Eumenides cratera parant et vina feroci crine bibunt flexisque minis iam lene canentes extendunt socios ad pocula plena cerastas et festas alio succendunt lumine taedas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:190)

SEARCH

MENU NAVIGATION