라틴어 문장 검색

quod ubi maturescit, habet foramina, per quae fertur humor glutinosus et purulentus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:5)
Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi dejectio pituitae cursum finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 29:3)
Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 79:4)
nardi p. )-(. - . omphacii p. )-(. I. cinnamomi, myrrhae, casiae, singulorum p. )-(. I. Eadem autem haec et auribus et naribus purulentis accommodata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, X De tonsillarum inflammatione. 2:6)
quae necesse est aut pura siccaque sint, aut humida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:2)
aut Erasistrati compositio, aut Cratonis recte super purulenta naturalia imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 7:2)
Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 13:1)
Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:8)
"quid purulenta et livida malignitatum vulnera?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.85)
Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:2)
Illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur, iudicas sine noxa in ipsis visceribus extingui ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:8)
Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 16:2)
praetendit os etiam labris plumbeum rictu ferinum, gingivis purulentum dentibus buxeum, quod spurcat frequenter exhalatus e concavo molarium computrescentum mephiticus odor, quem supercumulat esculenta ructatio de dapibus hesternis et redundantum sentina cenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION