라틴어 문장 검색

Tunc potest obtineri quod semel placuit, ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum populo adiutore detorqueat;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:6)
quam qui porrigit verbis non necessariis, a regula Sallustiani tramitis detortus exorbitat, qui Catilinam culpat habuisse satis eloquentiae sapientiae parum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:5)
Dixerat, illa gravi vultum demissa repulsa, quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat Iliacis, alios animo commenta paratus, tristis ad Haemonias detorquet brachia terras, ter conata manu, liquidum ter gressibus aequor reppulit et niveas feriunt vada Thessala plantas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권41)
"nec lucis egentes Cerberus occursu capitum detorqueat umbras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권206)
vetat indulgere volentem Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권356)
adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 522:3)
sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 447:1)
Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 28)
arrectisque fremit cervicibus alte 'alte arrectis cervicibus fremit', non 'alte fremit', aut 'alte luxurians'. quidam sane 'cervicibus' plurali numero secundum veteres dictum volunt, et Hortensium primum singulari numero 'cervicem', unde Ciceronem cerviculam illum iactaturum tradunt dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)

SEARCH

MENU NAVIGATION