라틴어 문장 검색

tamquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet, testis horum est Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiae vestrae fasce remeavit, quoquo loco est, constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate quam dignatione laudandos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:2)
huius es namque vel erga me dignationis vel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri voles (voles autem quicquid aequissimum est), non suadere tam debeas quam iubere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:2)
igitur, si ita est, desistant calumniari communis absentiae necessitatem vultuum mage quam morum praedicatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:4)
Appius inter patres lectus haud ita multo post in principum dignationem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 173:3)
redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari satis decorum visum est patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:3)
equidem - pace dixerim deum - eos nos iam populi Romani beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra honoris acceperimus et deorum inagis quam nostra causa expetamus ut quos privatim colimus publice colamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 88:1)
Quod igitur tibi placet de mea in absentia mei cogitare persona, mihique in omnibus in quibus poteris serviendi habere propositum, debitas tibi refero grates, et ego versa quidem vice in absentia quoque tui de te cogitabo libenter, tuaque servitia suo loco et tempore non detractabo suscipere, quia tantus es tantave probitate refulges quod nulli feminae ascriberetur honori, si tua obsequia recusaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:3)
"Non recte agit amatrix, si pro amantis absentia longa suum derelinquat amorem, nisi primitus ipsum in suo defecisse amore vel amantium fregisse fidem manifeste cognoscat, quando scilicet amator abest necessitate cogente, vel quando est eius absentia ex causa dignissima laude.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION