라틴어 문장 검색

Hac Americanorum amicitia in se animatus, naves longas plurimas armare, bellumque gentibus Americae amicis indicere, militesque Americanos ad id bellum conscribere, haud dubitavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.94)
Ex hominibus, qui liberi esse voluerunt, exercitum conscribere, rerum necessitate cogebatur Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.117)
Haec, mi domina Asella, cum iam navem conscenderem, raptim flens dolensque conscripsi, et gratias ago Deo meo, quod dignus sum, quem mundus oderit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:1)
Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 28:1)
Allatas a Graecia leges decem principes lecti iubente populo conscripserant, ordinataque erat in duodecim tabulis tota iustitia, cum tamen traditos fasces regio quodam furore retinebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 8:2)
Bello sociali cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis virtutis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 32:1)
Cleomenes Lacedaemonius, cum mille et quingenti soli Lacedaemonii qui arma ferre possent superfuissent, ex servis manu missis bellatorum novem milia conscripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 34:1)
Tunc aliis codicillis conscriptis signatisque consuluit, an Romam perpetuo bello rediturus esset?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:1)
Et cum M. Lepidus in senatu dixisset, patribus conscriptis Tullius ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:4)
Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia conpararet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:3)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
Quod genus veteres ita ludicrum non putarunt, ut et Aristoteles de ipsis aliqua conscripserit et Plutarchus et vester Apuleius, nec contemnendum sit, quod tot philosophantium curam meruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 23:1)
Sallustius longe alia mihi mens est patres conscripti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 136)
multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas omnes Varro commemorat et requirit a qua sint fata Romana conscripta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 362)
unde non nulli hanc esse dicunt, quae Romana fata conscripsit, quod incenso Apollinis templo inde Romam adlati sunt libri, unde haec fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3217)

SEARCH

MENU NAVIGATION