라틴어 문장 검색

quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether, quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent, nec levia ut possent per summas labier oras, et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva versent et partes ut mundi totius extent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:8)
flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum tam soleat torrere atque urere quam genus omne visceris in terris quod cumque et sanguinis extet, qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera ore foras acrem flaret de corpore flammam?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:9)
cornua nata prius vitulo quam frontibus extent, illis iratus petit atque infestus inurget.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:3)
ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:7)
haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe tam magnis ventis tempestas atque tenebrae coperiant maria ac terras inpensa superne, undique quandoquidem per caulas aetheris omnis et quasi per magni circum spiracula mundi exitus introitusque elementis redditus extat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:8)
primum iam semina aquai multa simul vincam consurgere nubibus ipsis omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat, ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit, sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:2)
Nunc age, quae ratio terrai motibus extet percipe.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:1)
qua nihil est homini quod amarius fronde ac[ida] extet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:7)
Is iocus in oratione non extat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 13:3)
Quamlibet inmani proiectu corporis extet
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 15:5)
Tum plurima nigris Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:7)
Romanam condere gentem latenter ostendit hinc odium Iunonis Aeneam pertulisse, quod Romanae gentis auctor extabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 333)
quidam insulam fuisse hunc locum tradunt, quae subito pessum ierit, cuius reliquias saxa haec exstare, in quibus aiunt Poenorum sacerdotes rem divinam facere solitos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1089)
cuius ut exstaret memoria, in luctuosam arborem, id est cupressum, mutatus est, quae defunctis adhibetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6412)
nam novum bellum non est cuius extat exemplum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2402)

SEARCH

MENU NAVIGATION