라틴어 문장 검색

DIMIDIUM librum legi aut dimidiam fabulam audivi, vel quid aliud huiuscemodi, male ac vitiose dici existumat Varro.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 2:1)
Oportet enim, inquit, dicere 'dimidiatum librum,' non ' dimidium,' et 'dimidiatam fabulam,' non 'dimidiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 3:1)
versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 4:1)
Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 4:1)
et Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 1:3)
NIGIDIUS FIGULUS, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo Commentariorum Grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 2:1)
Masurius autem Sabinus in Commentariis quos De Indigenis composuit, Religiosum, inquit, est quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est, verbum a 'reliquendo' dictum, tamquam ' caerimoniae' a 'carendo.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 9:1)
id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 10:4)
TURPE erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis Lectionum Antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 2:1)
Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 7:1)
Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 9:1)
SCRIPTUM in quodam commentario repperi, versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 2:1)
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 4:1)
atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοοσ inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:2)
Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur lorarii, et quos erant iussi vinciebant aut verberabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION