라틴어 문장 검색

Et ideo in secunda mutatione adhaerent puncto cordis tres vesiculae, quas facit spiritus delatus ad locum cerebri, hepatis et vasorum seminalium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:21)
(8) Propter quod figurae imaginum magicarum ad aspectum stellarum fieri praecipiuntur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 18:1)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
In Cain Judaeorum figuram esse, Christianorum in Abel.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 1:1)
Haec figura Synagogae et Ecclesiae in his duobus fratribus ante praecessit Cain et Abel.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 2:4)
ita etiam in Moyse venturi Doctoris figura, qui legem doceret, Evangelium praedicaret, impleret Testamentum vetus, novum conderet, coeleste populis alimentum daret, humanae dignitatem conditionis excessit eo usque, ut Dei donaretur nomine, sicut habemus scriptum, dicente Domino:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:9)
In quibus figura agni praecessit mysteriis verum venturum levitem, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:14)
Hoc in figura;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:16)
De constructione arcae, in qua humani corporis figura describitur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 1:1)
Sed jam de ipsa Noe arca dicendum, quam si quis velit impensius considerare, inveniet in ejus aedificatione descriptam humani figuram corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:1)
Unde mihi videtur per arcae hujus figuram voluisse Deum nos edocere, quemadmodum ab hoc speciali tuti simus diluvio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:1)
Namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante Magnus somniabat Alexander, id reputasset legens vel audiens, quod (ut docent mathematici concinentes), ambitus terrae totius, quae nobis videtur immensa, ad magnitudinem universitatis instar brevis optinet puncti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 4:1)
Cuius loci figuram breviter quantum ratio patitur, designabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:3)
Nunc figuras et mores hominum designabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 18:3)
Cumque in bicornem figuram acie divisa, collato pede res agi coepisset, exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis, residui discessere, celeritatis praesidio tecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION