라틴어 문장 검색

speluncas canibus Thero rimatur Hiberas informesque cavis ursos detrudit ab antris, quorum saepe Tagus manantes sanguine rictus non satiavit aquis et quos iam frigore segnes Pyrenaea tegit latebrosis frondibus ilex.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:157)
Quem cum absumpserint, ad aquam duci oportet sibiloque adlectari, quo libentius bibant, tum demum reductos largiore pabulo satiari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 2:5)
Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 23:5)
Nos quoque haec genera testimonio nostro non fraudamus,sunt enim largissimi vim;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 2:1)
sed et alias gentes non in totum fraudavit praecipuae staturae viris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 2:2)
Nam si, ut 6 paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditavit, ut tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus etiam in vitibus praedictam legem servasse?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 1:3)
sive enim pastinato de-ponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur alimentis quam prius, cum esset in egeno.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:4)
Itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inventorem, libenter profiteor, ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:2)
Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur angusteque deputatus et inter quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti vulneratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:3)
tota aestate et deinde autumno satientur fronde;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:9)
Sed non proderit cibis3 satiari pecora, nisi omnis adhibeatur 4 diligentia, ut salubri sint corpore, viresque conservent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:1)
quod maxime in operariis vaccis fieri placet, ut et vituli annui temporis spatio lacte satientur, nec forda simul operis et uteri gravetur onere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 4:6)
Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:2)
Prius tamen haud dubie probabilius,ut messem vindemia,fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:2)
Quod si locorum situs repugnat, ne ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus immissa praebenda sunt pocula, quibus nisi affatim satientur, pulmonariae fiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION