라틴어 문장 검색

Nunc uario fluctu lacrimarum riuus inundat, Nunc uultum uarii risus aurora serenat, Abstergens fletus lacrimas, nunc uirgo seueros Pretendit uultus cum magestate rigoris, Nunc oculus sursum lumen delegat in imum, Nunc cadit huius apex, nunc totum lucis acumen In latus obliquans, anfractus querit et umbram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:6)
Ergo themonem gemmarum sydus inaurat, Immo diem uerum reddit lux ista diesque Materialis hebet, nam lux natiua diei Lumen adoptiuum tantum miratur adorans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:11)
Encleticum gerit illa caput nec corporis ullam Iacturam patitur, sed lumen legat in unum, Vt quibus insideat mens, enclesis ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:3)
Ori fulgor adest, qui facto fulgure nostrum Verberat intuitum, dum uisus fulgur adultum Deuitans, oculi tunicas exire ueretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:3)
Hos Deus esse deos fecit, quos lumine uero Vera dies fudit et quos ab origine prima Vestiuit deitatis honos;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:5)
Aeris excurso spacio, quo nubila celi Nocte sua texunt tenebras, quo pendula nubes In se cogit aquas, quo grandinis ingruit imber, Quo uenti certant, quo fulminis ira tumescit, Ethera transgreditur Fronesis, quo gracia pacis Summa uiget, quo grata quies, quo gracior aura Cuncta fouet, quo cuncta silent, quo purior ether Ridet et expellit fletum, quo nubilus aer Ingemit et totus archano lumine floret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:1)
Hic uidet explicito uisu Prudencia lune Detrimenta, uices, cursus, momenta, labores, Quomodo iunctus ei Phebus depauperat illam Luce, uel econtra Phebo furatur honorem Luminis et populos fallaci nocte timere Cogit et effigiem noctis sine nocte figurat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:4)
Quid notet in luna lune nota quidue notando Signet, nec tenuem possit delere lituram Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat Parua lues, nec ei dignatur cedere, cum quo Litigat et radio lucis magis umbra diescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:6)
Signorum duodena cohors prefulget in astris, Ex quo fulgore nitens infraque relinquit Stellarum uulgus reliquasque superuenit astro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:10)
Nam qui furtiuo lapsu quasi nesciat ignis A superis rorem descendere, sompniat ille Philosophus, racione caret falsumque prophetat, Occia sectatur, nubes et inania captat, In scirpo nodum querens, in lumine fumum, In piano scrupulum fingens, in luce tenebras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:12)
Hic risus sine tristicia, sine nube serenum, Delicie sine deffectu, sine fine uoluptas, Pax expers odii, requies ignara laboris, Lux semper rutilans, sol ueri luminis, ortus Nescius occasus, gratum sine uespere mane;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:2)
Extramundanus orbis mundique beata Porcio, munda magis quam mundus, purior ipso Puro, lucidior claro, fulgencior auro, Que blando splendore micat, que fulgurat igne Innocuo, feruore carens, fulgoris habundans, Blandicias splendoris habens, feruoris haborrens Nequiciam, splendore fouet nec uerberat estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:7)
Hec est stella maris, uite uia, porta salutis, Regula iusticie, limes pietatis, origo Virtutis, uenie mater thalamusque pudoris, Ortus conclusus, fons consignatus, oliua Fructiferans, cedrus redolens, paradisus amenans, Virgula pigmenti, uinaria cella, liquore Predita celesti, nectar celeste propinans, Nescia spineti florens rosa, nescia culpe Gracia, fons expers limi, lux nubila pellens, Spes miseris, medicina reis, tutela beatis, Proscriptis reditus, erranti semita, cecis Lumen, deiectis requies, pausacio fessis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:1)
Oblatum Fronesi uisum deffendit ab omni Luminis occursu speculum, ne debriet illam Celestis splendor oculosque reuerberet ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:6)
Cum sint diuersi, fons, riuus, flumen in unum Conueniunt eademque trium substancia, simplex Esse, sapor similis, color unus, splendor in illis Vnicus et uultus horum conformis et idem Ad speciem fontis sol uincens lumine solem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION