라틴어 문장 검색

Vidimus simulata dona molis immensae Danaumque fatale munus duximus nostra creduli dextra tremuitque saepe limine in primo sonipes, cavernis conditos reges bellumque gestans;
(세네카, 아가멤논 11:14)
Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:1)
uterque tacitus ora pudibunda obtegit furtimque lacrimas fundit, in tantis malis quid est pudendum?
(세네카, Hercules Furens 17:33)
segnior cursu sonipes in ipso concidit gyro dominumque prono prodidit armo.
(세네카, 오이디푸스 2:30)
Vt profugus urbem liquit infesto gradu celerem citatis passibus cursum explicans, celso sonipedes ocius subigit iugo et ora frenis domita substrictis ligat.
(세네카, 파이드라 15:1)
tum vero pavida sonipedes mente exciti imperia solvunt seque luctantur iugo eripere rectique in pedes iactant onus.
(세네카, 파이드라 15:37)
sidera sunt testes et matutina pruina et furtim misero ianua aperta mihi, te nihil in vita nobis acceptius umquam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 924)
sic longi saepe putantur si sedeant, vix matre carens ut constitit infans, mox praebet dorsum sonipes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 115)
par forma decorque, par honor, exhaustis Martem non altius armis Bistonius portat sonipes magnoque superbit pondere nec tardo raptus prope flumina cursu fumat et ingenti propellit Strymona flatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.9)
at sonipes habitus animosque imitatus equestres aerius attollit vultus cursumque minatur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.20)
"ac poenae metuens - neque enim ille coactis donasset thalamis veniam pater - avia rura eligit ae natum saepta inter ovilia furtim montivago pecoris custodi mandat alendum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권199)
"quid furtim inlacrimas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권210)
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce devehit arma pavens umbraque immane volanti implet agros longoque attollit pulvere campum, non aliter silvas umeris et utroque refringens pectore montano duplex Hylaeus ab antro praecipiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권55)
acrior et campum sonipes rapit et pedes arva implet ovans, rediere viris animique minaeque votaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem hausissent belli magnasque in proelia mentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권2)
"talibus exanimis dictis - et triste propinquat supplicium, nec regna iuvant - vaga litora furtim incomitata sequor funestaque moenia linquo, qua fuga nota patris;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권185)

SEARCH

MENU NAVIGATION