라틴어 문장 검색

Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 23:6)
"cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:16)
"ut coram his probra, quae in me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore referantur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:51)
quippe celebratam Macedonum fortitudinem ad ludibrium recidisse querebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 26:2)
Quippe cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant, virginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 4:2)
Haud ambigue tum in eum, cui regnum destinabatur, ingessit probra:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 5:1)
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore quod te cognossem bene constantemve putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro, sed neque quod matrem nec germanam esse videbam hanc tibi cuius me magnus edebat amor;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 911)
Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper genuinus infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:1)
Gratianus ab exercitu suo proditus et ab obviis urbibus non receptus ludibrio hosti fuit cruentaeque manus vestigia parietes tui, Lugdune, testantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:8)
Quot ma- tronae, quot virgines Dei et ingenua nobiliaque corpora his beluis fuere ludibrio!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:10)
litare dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, cuiusque modi ludibriis foedare mortem tam igni quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 2:3)
Sic quoque relatum caput ludibrio hostibus fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 9:2)
Caput eius recisum cum dextera manu ad regem reportatum ludibrio fuit, neque indigno.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 10:3)
Cum tot tantisque ludibriis exultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 2:1)
quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION