라틴어 문장 검색

NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:1)
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:1)
Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:4)
O mors, quae fratres dividis et amore sociatos crudelis ac dura dissocias!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:12)
Solum habemus lucri, quod Christi nobis amore sociamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:7)
ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:10)
Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 22:2)
Si vero plures ab institutione disciplinae huius alieni sint, prudentibus, qui pauciores intererunt, sanciet dissimulationem sui, et patietur loquacitatem maiori parti amiciorem sociare, ne rara nobilitas a plebe tumultuosiore turbetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 10:1)
Scilicet extremi Pompeium emtique clientes Continuo per tot sociabunt tempora regno?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:12)
dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae, id est lupae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45813)
et bene non 'Aeneae' dixit, sed 'viro Dardanio', ut non sit mirum si sequebantur hominem sibi cognatione sociatum, ut hinc Dardanus ortus, huc repetit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 132)
quod hic ostendit ex persona Euandri, quem facit orantem ut Aeneas suam ingrederetur domum, non utique profanam, sed sacratam, scilicet quae fuerit hospitium Herculis, illis versibus 'haec, inquit, limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit'. quem etiam honore divinae dignationis sociat adiciens 'aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge deo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3633)
hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2626)
nulli veterum sociare procorum generaliter dicit prohibitum esse dari Laviniam cuilibet Latino, ut Turnus solacium aliquod habere possit doloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 271)

SEARCH

MENU NAVIGATION