라틴어 문장 검색

quibus autem locis eae copiae non sunt, caementa marmorea, sive assulae dicuntur, quae marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, est subcretum, in operibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장2)
deinde tunc candela centunculisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (haec autem γάνωσισ graece dicitur):
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장10)
Interiorum regularum latitudo foraminis , crassitudo chelonii replum, quod est operimentum, securiculae includitur K. scaporum climacidos latitudo , crassitudo foraminis XII K. crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis FC, in extremis K, rotundi autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma K. Anteridon longitudo foraminum eius, latitudo in imo foraminis , in summo crassitudo . basis, quae appellatur ἐσχάρα, longitudo foraminum :
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장36)
sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION