라틴어 문장 검색

Sed et secundum hoc quod juxta philosophos nata sive genita omnia dicuntur, quae ab aliquo habent esse, proprie Filius solus ex Patre natus est, quia solus ipse nascendo ex ipsa Patris substantia est. Spiritus vero sanctus secundum hoc ex Patre solo procedere proprie dicitur, quod ab eo sic procedit, quasi a summo principio, qui videlicet ab alio non est. Inde enim aliquid proprie procedere dicitur, unde primo venire ac moveri coepit, sicut locus ex fonte, non ex rivo, sed per rivum procedere dicitur, in quem scilicet rivum aqua ipsius lacus de fonte prodiens per eum transit ac pervenit in stagnum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:13)
Cum ad processionem Spiritus pervenisset, ait, procedit non quomodo natus, sed quomodo datus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:2)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre, aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:33)
sicut diversis temporibus loquentes eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus dum adhuc futura est, modo per hodie dum praesens est, modo per heri, cum praeterita est. Antequam itaque nascerer, cum sciret Deus me nasciturum esse, eo quidem tempore quo nasciturus eram, nunc quoque nihilominus id scit, scilicet eodem tempore natum esse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:8)
Si tamen iste ad priorem non redit amantem sed in secundae amatricis studet amore persistere, non habet unde prior contra istam queratur amatrix, si partum tueri studet amorem et aliam potius quam se ipsam patitur callida deceptione frustrari."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 18:3)
illis parum invidentes, qui opera adeo mutila et furtiva typis mandarunt, ut deformes partus aut non agnoverint ipsi parentes, aut agnitis erubuerint.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:4)
Nam, sicut supra diximus, in ciuitate Babilonie natus, Hierosolimam ueniens, circumcidet se, dicens Iudeis:
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:24)
Non uulgus uerum, uerum miracula gingnens Sponte nec externo tellus adiuta colono, Nature contenta manu Zephirique fauore, Parturit et tanta natorum prole superbit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:11)
Exilium patitur arbor quecumque tributum Germinis et fructus Nature soluere nescit, Cuius mercari fructu meliore fauorem Contendens aliasque suo precellere dono, Quelibet et semper de partu cogitat arbor.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:3)
Pregnantis gremium telluris inhebriat iste Potus et ad partus inuitat uota parentis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:3)
Quomodo Virgo parit, gignens manet integra, simplex Sese multiplicat, de sese gignit et in se Incorrupta manet, partus imitata parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:20)
Ergo legitimo ne partus mentis ab ortu Deuiet et nullam ducat de matre querelam, Mens gignit, nutrit racio, quod parturit actus Fabricat in thalamo mentis mentale, priusquam Materiale foras opus euocet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:32)
Qualiter ardor, amor, concordia, forma duorum Spiritus est, in quo proprie Pater oscula proli Donat et in nato sese Pater inuenit, in quo Se uidet ipse parens, dum de se nascitur ipse Alter et in genito splendet gignentis ymago.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:2)
Hec est que miro diuini muneris usu Nata patrem natumque parens concepit, honorem Virgineum retinens nec perdens iura parentis, In cuius uentris thalamo sibi summa parauit Hospicium deitas, tunicam sibi texuit ipse Filius artificis summi, nostreque salutis Induit ipse togam, nostro uestibus amictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 24:3)
Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION