라틴어 문장 검색

quae enim finis peregrinationis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 8:11)
hoc mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima fuga quam tu peregrinationem ὑποκορίζηͺ.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 8:12)
Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 4:1)
exstabit opera peregrinationis huius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 12:6)
relinquimus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 7:5)
omnis peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordidast iis, quorum industria Romae potest inlustris esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 12 3:4)
a. 709 (45). C. CASSIVS S. D. M. CICERONI S. v. b. non me hercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 194)
tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum Triptolemum, convenireque eos qui iuste cum fide vixerint - haec peregrinatio mediocris vobis videri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:2)
iam vero exilium, si rerum naturam, non ignominiam nominis quaerimus, quantum tandem a perpetua peregrinatione differt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 107:3)
Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes deductus sum, quare aper pilleatus intrasset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:1)
Quin tu - tempus enim - humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis asseris?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 3:1)
Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 6:3)
sic ad omnes honores meos ex secessibus accucurrit, cum iam pridem eiusmodi officiis renuntiasset;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:3)
Nam lacus piscem, feras silvae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:3)
ille meus in urbe ille in secessu contubernalis, cum hoc seria cum hoc iocos miscui.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION