라틴어 문장 검색

Namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장3)
primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장2)
Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장26)
Ne illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장35)
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장92)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
neque hominem nobilem non sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장8)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:7)
Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 30:8)
In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 3:1)
" Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 2:8)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION