라틴어 문장 검색

chartae regiae, novi libri, novi umbilici, lora, rubra membrana, derecta plumbo et pumice omnia aequata.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 223)
Vortumnum Ianumque, liber, spectare uideris,scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 201)
cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si vanus et Euganea quantumvis mollior agna, si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentis traducit avos, emptorque veneni frangenda miseram funestat imagine gentem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII5)
"nam res mortifera est inimicus pumice levis;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX48)
sed metus in vita poenarum pro male factis est insignibus insignis scelerisque luela, carcer et horribilis de saxo iactus deorsum, verbera carnifices robur pix lammina taedae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:12)
praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus, ut picis e caelo demissum flumen, in undas sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram fulminibus gravidam tempestatem atque procellis, ignibus ac ventis cum primis ipse repletus, in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:5)
vitigeni latices aquai fontibus audent misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:4)
idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 22:2)
at faciles praebere alimenta carinae Nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:32)
Non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes, Aut micuere novi, percusso pumice, fontes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:26)
Sed quandam volo nocte nigriorem, Formica, pice, graculo, cicada.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV3)
De primo dabit alterove nido Rasum pumice purpuraque cultum Denaris tibi quinque Martialem.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII9)
Nondum murice cultus asperoque Morsu pumicis aridi politus Arcanum properas sequi, libelle.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXII1)
Sit nobis aetate puer, non pumice levis, Propter quem placeat nulla puella mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCV Puer1)
non nulli apud veteres candelabra dicta tradunt quae in capitibus uncinos haberent, quibus affigi solebant vel candelae vel funes pice delibuti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7278)

SEARCH

MENU NAVIGATION