라틴어 문장 검색

Itaque dii foederum ultores nec insidiis nec virtuti hostium defuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 6:1)
Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 10:2)
Postea, cum navigans hoc idem ageret, a praedonibus circumventus fortissime repugnavit et victor recessit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:3)
Armipotens, praesens belli, Tritonia virgo, Frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum Pronum sterne solo portisque effunde sub ipsis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 10:2)
Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, ut non ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 11:2)
Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:50)
O scelerum ultores, melioraque signa secuti, O vere Romana manus, quibus arma senatus Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:3)
Pelagus iam, Magne, tenebas, Non ea fata ferens, quae, cum super aequora toto Praedonem sequerere mari.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:52)
Non, cum Memnoniis deducens agmina regnis Cyrus, et effusis numerato milite telis Descendit Perses, fraternique ultor amoris Aequora cum tantis percussit classibus, unum Tot reges habuere ducem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:56)
Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus, Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:4)
Vindicis an gladii facinus, poenasque furoris, Regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos, Ut peragat fortuna, taces?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:62)
Tu, quem post funera nostra Ultorem cinerum nudae speravimus umbrae, Ad foedus pacemque venis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:61)
Illic Pellaei proles vesana Philippi, Felix praedo, iacet, terrarum vindice fato Raptus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:8)
Sic barbara Colchis Creditur, ultorem metuens regnique fugaeque, Ense suo fratrisque simul cervice parata Exspectasse patrem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:15)
'crudelis, perfide, praedo, A nostra pueris parcere disce lupa!'
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV5)

SEARCH

MENU NAVIGATION