라틴어 문장 검색

Utrum autem statim aut post bellum baptismum susceperit incertum habemus, praeter quod quidam profitentur [0559C] quod, visa virtute et victoria Christianorum, baptismi gratiam perceperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:2)
» His auditis, episcopus [0566D] benigne et patienti animo excusavit se, ac se suosque in omnibus ignoranter deliquisse profitetur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:3)
Baldewinus, his nimis et tam saevo rumore imperterritus, omnia in Christi nomine se tolerare profitetur, et nunquam pro tot nationum millibus in unum collectis iter suum in Jerusalem velle differre, sed usque ad sanguinem et mortem cum illis dimicare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:4)
Patriarcha regis audita petitione, induciis per noctem susceptis, in crastino [0599D] reversus ducentas marcas argenti se ad usus fratrum inibi Deo famulantium, habuisse et non amplius, profitetur, et easdem benigne in ejus mandato distribuere concessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:4)
Sed Arnolfus, sancti sepulcri cancellarius, et caeteri complures, quibus tota massa innotuit, et oblatio Dominici sepulcri, nequaquam verum patriarcham profiteri asserebant, sed inaestimabilem pecuniam clanculum suis locellis reposuisse eum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:6)
Camerarii autem illius capti et retenti, minis verberumque terroribus coacti, pecuniam patriarchae subterratam professi sunt ad viginti millia Byzantiorum auri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 125:3)
Qui illico professi sunt dominos suos subsequi eodem itinere quo et ipsi venerant, ac per montana Japhet reditum suum constituisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:13)
Qui benigne viros commendans et hospitari praecipiens, nequaquam de hoc tam subito se posse respondere profitetur, donec, convocatis optimatibus suis, a domino patriarcha, consilium inierit, quid utilius et opportunius insistere valerent, et non frustra tam voluntarium vexaret exercitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:4)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)
Et alius auctor dixit, Quem semel horrendis maculis infamia nigrat, Ad bene tergendum multa laborat aqua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 24:6)
Ait enim lex, "Pena [interlinearabove Peccata] suos tenent auctores, nec ulterius progrediatur penaquam raperiatur delictum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:16)
«Nam, ut auctor est Seneca — De Formula HonestaVitæ:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:15)
Perversi dogmatis auctores quasi venenafugiat;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:6)
Ideo qui nos pinxit quasi auctor, pinxit virtutum coloribus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 2:3)
Nunc quoniam illa penes auctores non stetit culpa:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION