라틴어 문장 검색

sed Zeno, cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 44:1)
Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis per se posse esse ampliores volebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 88:4)
Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:5)
sed, si concedunt anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide, ne idem dicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 64:2)
cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 124:6)
Quibus rebus expositis satis docuisse videor hominis natura quanto omnis anteiret animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:4)
qui, ut scriptum legimus, cum uxorem Theben admodum diligeret, tamen ad ear ex epulis in cubiculum veniens barbarum, et eum quidem, ut scriptum est, compunctum notis Thraeciis, destricto gladio iubebat anteire praemittebatque de stipatoribus suis, qui scrutarentur arculas muliebres et, ne quod in vestimentis telum occultaretur, exquirerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:3)
Admiratione autem afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:1)
Nam ut sibi duodecim lictores cum fascibus anteire liceret neque enim serpit, sed volat in optimum statum instituto tuo sermone res publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:4)
quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 31 4:1)
nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Carbonem Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:4)
Fo/rtunam ipsam antei/bo fortuni/s meis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 67:8)
Sic quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente vanescit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:2)
Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:3)
signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat annus, et exilio terra paranda nova est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권378)

SEARCH

MENU NAVIGATION