라틴어 문장 검색

exspectabam omnino iam diu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 8 1:6)
profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae, alter Aristarchus hos ὀβελίζει ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 10 1:5)
sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 2:1)
his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 3:1)
quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:1)
Nec vero utetur imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:3)
iudicium igitur adhibebit nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:1)
Nam virium causas & sedes physicas jam non expendo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:7)
Eodem sensu generali usurpo vocem impulsus, non species virium & qualitates physicas, sed quantitates & proportiones Mathematicas in hoc Tractatu expendens;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:9)
Nam omnes inaequalitatum minutias expendere non vacat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 33:2)
Ille lente parebat imperio puellaeque artificium pari motu remunerabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:9)
Et tamen plerumque haesitat dubitat, diversitate rationum, quas acri magnoque iudicio ab origine causisque primis repetit discernit expendit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 3:3)
Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem commune cum multis, deliberare vero et causas eius expendere, utque suaserit ratio, vitae mortisque consilium vel suscipere vel ponere ingentis est animi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 10:2)
Tuae nunc partes, ut primum illam, deinde hanc remunereris litteris, quales istinc redire uberrimae possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 7:1)
Praeterea sapiens subtilisque lector debet non diversis conferre diversa, sed singula expendere, nec deterius alio putare quod est in suo genere perfectum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION