라틴어 문장 검색

Neque tamen illud eum fugit, a via pacis aberrare illum qui eam nimio plus videatur appetere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:11)
tamen intellectus humanus, nescius acquiescere, adhuc appetit notiora.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:10)
Esset enim certe virtuosum plane et efficax genus nihili, aut puncti mathematici, quod aut alia afficeret, aut rursus quod alia appeterent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:6)
Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
At contra in hoc Motu Hyles, corpora novam sphaeram sive dimensum appetunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:4)
At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet novam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in novam formam (ut loquuntur);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:9)
Neque etiam respuenda est in assimilatione accretio illa, quam vulgo ab alimentatione distinguunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:19)
Postremo videtur notatu dignum, quod in novem illis motibus, de quibus diximus, corpora tantum naturae suae conservationem appetere videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:25)
ita ut verisimile sit posse esse interius versus viscera terrae materias quae calefieri prorsus respuant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:18)
per quem corpora appetere videntur, non coitionem aut separationem aliquam, sed situm, et collocationem, et configurationem cum aliis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:2)
veluti si quis dicat corpora appetere vel conservationem, vel exaltationem, vel propagationem, vel fruitionem naturae suae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:5)
Veluti, quod quo communius est bonum quod appetitur, eo motus est fortior ut motus nexus, qui respicit communionem universi, fortior est motu gravitatis, qui respicit communionem densorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:2)
Mirum cupiditatis genus potestatem appetere, libertatem amittere, vel potestatem in alios ambire, potestatem in seipsum exuere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:5)
Miser proculdubio est animi status pauca habere quae appetas, multa quae metuas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:2)
Etenim principibus frequenter accidit ut contradictoria plane appetant, sicut recte Tacitus:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION