라틴어 문장 검색

Hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt exarsit dolor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:19)
facile est enim verbum aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam animorum incendiis inridere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:1)
post omnia peroratione inflammantem restinguentemve concludere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:9)
pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus ceteraque quae suspicionem facti possunt movere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:6)
rursusque oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:6)
nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:2)
Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modo convalescentem restinguit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:2)
Quae sententia non praevaluit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola frequens, adnotatumque experimentis, quod favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 6:1)
exarsit velis acrius illa datis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 32:4)
quotiens dubius scriptis exarsit amator, et nocuit formae barbara lingua bonae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 97:3)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)
Protinus exarsit nec tempora distulit irae horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos condidit et profugam per totum terruit orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:1)
Paenitet heu sero poenae crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:1)
Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:6)
Tum vero placuit, nudaeque cupidine formae Salmacis exarsit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION