라틴어 문장 검색

tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.
(아풀레이우스, 변명 47:5)
a quodam colono fictae vaticinationis mendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque disposita cenula balneas obeunt ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanum, industria laterum atque imis ventris bene praeparatum, comitem cenae secum adducunt paucisque admodum praegustatis olusculis, ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad illicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus offerantur, passimque circumfusi nudatum supinatumque iuvenem execrandis oribus flagitabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:3)
Nam quidam colonus partem venationis, immanis cervi pinguissimum femus, domino illi suo muneri miserat, quod incuriose pone culinae fores non altiuscule suspensum canis adaeque venaticus latenter invaserat, laetusque, praeda propere custodientes oculos evaserat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:2)
NIMIS pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos, scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 2:1)
Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas, insubidius nescio quid facies et pinguius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 5:4)
nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 13:3)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)
vulgus enim ἀκύρωσ vel κατα` ἀντίφρασιν obesum pro uberi atque pingui dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 4:4)
Ista vero omnia scientiis (quae nunc pinguissima Minerva et prorsus inhabili contexuntur) incognita sunt et intacta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:6)
Hanc sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo et sevo et cera, et hujusmodi oleosis et pinguibus, quae sunt sine magna acrimonia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:10)
Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum butyrum, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:4)
ubi fumus sive halitus pinguis manifesto dilatatur et aperit se in flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 225:3)
Fomes autem flammae videtur esse oleum et pinguia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:6)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
oleum, et exhalatio pinguis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION