라틴어 문장 검색

Quicquid autem inspergitur, auerso specillo infundi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:4)
Ante omnia autem demitti specillum in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 37:3)
quod extracto specillo patet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 37:4)
Nam si molle est, quod ultimo specillo contingitur, intra carnem adhuc uitium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:1)
Ibi deinde si labitur specillum, nondum caries est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:3)
Si quando uero longior sed transuersa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:1)
Sed prius ungui ex cerussa pusulae debent, tum hoc inlini.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 60:4)
atque ungues quoque infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:7)
eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 9:3)
- In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 52:3)
quidam contrito semini portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:6)
Vbi usus requiritur, rursus id medicamentum adiecto passo specillo teritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 6:4)
Vbi uero uermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:1)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:4)
Si sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION