라틴어 문장 검색

cum vero inclinata ululantique voce more Asiatico canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:5)
terrōre commōta ululāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat6)
Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:12)
Fax stellis comitata novis incendia ducit, sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:10)
Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, sanguineum late tollit caput oraque mille vulneribus confossa cruenta casside velat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:6)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Carmina sanguineae deducunt cornua lunae, Et revocant niveos solis euntis equos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 115)
prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:11)
at inde sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:11)
Ut nemus intravit letataque corpora vidit victoremque supra spatiosi corporis hostem tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, "aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis, aut comes" inquit "ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:1)
Iamque brevis vitae spatium sortita iuventus sanguineam tepido plangebat pectore matrem, quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:9)
Visis ululavit Agaue collaque iactavit movitque per aera crinem avulsumque caput digitis complexa cruentis clamat "io comites, opus haec victoria nostrum est!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:13)
tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:8)
Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem eminus ingenti resupinum pondere fudi, hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi, et vestrae valuere preces!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:15)
locus exstat et ex re nomen habet, veterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION