라틴어 문장 검색

dicit autem illam venam esse feriendam, quae super ungulam est animalis, tam lata quam mobilis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4593)
"alias armatas cornibus, alias dentibus saeptas et fundatas ungulis et spicatas aculeis aut pedum celeritate liberas aut elatione pinnarum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:29)
exin contortis Aries cum cornibus haeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:7)
ergo et illud in silice quod hodie apparet apud Regillum tamquam vestigium ungulae Castoris equi credis esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:6)
An vero, si de re ipsa, si de finibus, cum in rem praesentem [non] venimus, si de tabulis et perscriptionibus controversia est, contortas res et saepe difficilis necessario perdiscimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:3)
Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 57:3)
Potest autem vis illa terrae quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 57:2)
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:2)
interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:2)
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 3:5)
toto corpore atque omnibus ungulis, ut dicitur, contentioni vocis adserviunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:6)
Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque contortius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:1)
Accessit et temptavit chordas ungula;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Asinus ad lyram.2)
denique, si moriar, subeam pacatius arvum, ossa nec a Scythica nostra premantur humo, nec male compositos, ut scilicet exule dignum, Bistonii cineres ungula pulset equi, et ne, si superest aliquis post funera sensus, terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 241)
quae quoniam nec nos unda summovit ab illa, ungula Gorgonei quam cava fecit equi, prosit opemque ferat communia sacra tueri, atque isdem studiis inposuisse manum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 837)

SEARCH

MENU NAVIGATION