라틴어 문장 검색

uti enim organa aeneis lamminis aut corneis ἠχεῖα ad chordarum sonitum claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장24)
ad tornum aut circinum fabricatus capitibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장4)
tunc eae tabulae pice saturantur et lamminis ferreis conligantur, ut ab aquae vi ne dissolvantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장15)
aries autem eius habuerat longitudinem pedum CLXXX, latitudine in imo palmopedali, crassitudine pedali, contracto capite in latitudine pes, crassitudine S. Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant in materia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장20)
Magnetis virtus per interpositam laminam ferri contrahitur, & in lamina fere terminatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 46:9)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)
resupinetur et demittatur hujusmodi vitrum, ore deorsum verso, ventre sursum, in aliud vasculum vitreum ubi sit aqua, tangendo fundum vasculi illius recipientis extremo ore vitri immissi, et incumbat paullulum vitri immissi collum ad os vitri recipientis, ita ut stare possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 178:5)
de quibus Sallustius equis paria operimenta erant, quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant, nunc autem pro linteo 'pellem' posuit, et 'aeneas squamas' aereas laminas intellegimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7703)

SEARCH

MENU NAVIGATION