라틴어 문장 검색

adulterium ancilla teste, ueneficium ne ancilla quidem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.40)
Quod negat parricidium est, quod confitetur ueneficium.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.27)
Non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem ueneficii, me ueneficae emancipatum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.29)
accusauit maritus nouercam ueneficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.4)
O mendacium simile ueneficio!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.16)
In hoc poenas ueneficii dabat, ut accusationis exigeret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.28)
Grave praeiudicium est, quod iudicium non habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 194)
Si bonum invenero esse quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest quod, si malum esset, iure prohiberet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 4:3)
Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:4)
ceterum - nonne enim maiore cura occupatis animis verum esse praeiudicium rei tantae auferri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 434:1)
praeiudicium iam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 130:1)
neque de veneficiis ante eam diem Romae quaesitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 265:1)
veneficium complurium matronarum deprehensum est, ex quibus plurimae statim epotis medicaminibus perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha9)
lex de veneficio tune prirnum constituta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha10)
deprecari senatus praeiudicium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 420:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION