라틴어 문장 검색

Atque hoc etiam animadvertendum est, non esse omnia ridicula faceta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:1)
Quid enim potest esse tam ridiculum quam sannio est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:2)
Alterum genus est imitatione admodum ridiculum, sed nobis furtim tantum licet, si quando, et cursim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:1)
sed admirationem magis quam risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus ridiculi, quae genera percurram equidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 254:6)
Sed scitis esse notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:1)
esset illud genus ridiculi praeter exspectationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:9)
addito ambiguo [altero genere ridiculi], fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:11)
Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:12)
" Etiam interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum convertas, quam ob rem ita quis vocetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:1)
ex quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido ridiculus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:2)
tantum genus huius ridiculi insigni aliqua et nota re notari volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:4)
" Ridicule etiam illud L. [Porcius] Nasica censori Catoni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:3)
Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:7)
exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:3)
" Sunt etiam illa subabsurda, sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita, sed etiam quodam modo nobis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 274:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION