라틴어 문장 검색

contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:3)
ac ne potus cibusve aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam per quam spiritus reciprocatur, ex eaque offensione intercluderetur animae vie, inpositam esse arte quadam et ope naturae ἐπιγλωττίδα, quasi claustrum mutuum utriusque fistulae, quae sibi sunt cohaerentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 6:1)
Melius, Fortuna, dedisses Orbe sub Eoo sedem gelidaque sub Areto, Errantesque domos, Latii quam claustra tueri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:56)
Saepe Noto plenae, tensisque rudentibus actae Ipsa maris per claustra rates fastigia molis Discussere salo, spatiumque dedere carinis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:30)
Agnoscere solis Permissum est, quos iam tangit vicinia fati, Victurosque dei celant, ut vivere durent, Felix esse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:64)
Nec te vicinia leti Territat, ambiguis frustratum sortibus, Appi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:76)
Ut primum libuit ruptis evadere claustris Pompeio, cunctasque sibi permittere terras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:52)
Nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus Intra claustra piger, dilato Marte, quievit, Quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris Frangentem fluctus scopulum ferit, aut latus alti Montis adest, seramque sibi parat unda ruinam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:1)
Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit, Adspicit adstantem proiecti corporis umbram, Exanimes artus invisaque claustra timentem Carceris antiqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:49)
Si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra, Et sequerer duros aeterni Martis Alanos, Passus Achaemeniis late discurrere campis, In tutam trepidos numquam Babylona coegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:4)
Tot meritis obstricta meis, nunc Parthia ruptis Excedat claustris vetitam per saecula ripam, Zeugmaque Pellaeum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:10)
Dividit Euphrates ingentem gurgite mundum, Caspiaque immensos seducunt claustra recessus, Et polus Assyrias alter noctesque diesque Vertit, et abruptum est nostro mare discolor unda, Oceanusque suus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:44)
Quodnisi fatorum leges intentaque iussu Ordinis aeterni miserae vicinia mortis Damnatum leto traherent ad litora Magnum, Non ulli comitum sceleris praesagia deerant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:21)
et arcani miles tibi conscius orbis Claustra petit mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:18)
Rursus multifidas revocat piger alveus undas, Qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura Regni claustra Philae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:65)

SEARCH

MENU NAVIGATION