라틴어 문장 검색

Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit, et adicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:1)
Thucydides etiam Historiarum libro tertio idem docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 8:1)
Varro Divinarum libro quarto victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium vicerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 10:1)
Huius commenti causam Masurius Sabinus Memorabilium libro secundo aliter exponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:1)
Sed Veranius Pontificalium eo libro quem fecit de supplica­tionibus ita ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:1)
et Cornelius Balbus Ἐξηγητικῶν libro octavo decimo ait apud aram Maximam observatum ne lectisternium fiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:4)
Traditur autem in libro Etruscorum, si hoc animal insolito colore fuerit inductum, portendi imperatori rerum omnium felicitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:1)
Est super hoc liber Tarquitii transcriptus ex Ostentario Tusco.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:2)
Disputat de hoc more etiam Trebatius Religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 8:1)
Nam Statius Tullianus de vocabulis rerum libro primo ait dixisse Callimachum Tuscos Camillum appellare Mercurium, quo vocabulo significant praeministrum deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 6:1)
*Iulius Festus de verborum significa­tionibus libro tertio decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 9:2)
Idem observavit et in duodecimo libro, cum ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 13:1)
Sed dei quidem nomen nonnullis antiquorum, licet inter se dissidentium, libris insitum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:1)
Cuius verba ex libro primo de iure sacrificiorum haec sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:2)
Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION