라틴어 문장 검색

coniunctio autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti vult, id efficit turpe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 30:3)
et tamen in omnibus est summa communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad vivendum crescendumque valeant, ut suo genere perveniant ad extremum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 35:2)
sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis virtutis quasi germen efficitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 58:2)
ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 63:4)
quin etiam ipsi voluptarii deverticula quaerunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant nullam quaerentes voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 99:1)
quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, vereor, ne vera sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 103:3)
Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 104:1)
Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 106:1)
nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 21:3)
coronae similem efficit (στεφάνην appellat) continentem ardorum lucis orbem, qui cingit caelum, quem appellat deum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:5)
Nec audiendus eius auditor Strato is qui physicus appellatur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse censet, quae causas gignendi augendi minuendi habeat sed careat omni et sensu et figura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 35:3)
quam legem quo modo efficiat animantem intellegere non possumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 36:2)
ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non minorem, et si quae interimant innumerabilia sint, etiam ea quae conservent infinita esse debere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 50:4)
quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:3)
hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 65:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION