라틴어 문장 검색

quaestorius adhuc a Paeto Thrasea gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장4)
sorte et urna mores non discerni:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장4)
nihil evenisse cur antiquitus instituta exolescerent aut principis honor in cuiusquam contumeliam verteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장2)
vicit pars quae sortiri legatos malebat, etiam mediis patrum adnitentibus retinere morem;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장15)
nec opibus (rarum in societate validiorum) attritis viros tantum armaque imperio ministrant, diu Germanicis bellis exerciti, mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc cohortibus, quas vetere instituto nobilissimi popularium regebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장5)
igitur ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장8)
hinc veteranarum cohortium signa, inde depromptae silvis lucisque ferarum imagines, ut cuique genti inire proelium mos est, mixta belli civilis externique facie obstupefecerant obsessos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장8)
victi, quod tum in morem verterat, non suam ignaviam, sed perfidiam legati culpabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장5)
et ignotis adhuc moribus crebra oris confusio pro modestia accipiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장2)
sed diutius durant exempla quam mores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장20)
elanguimus, patres conscripti, nec iam ille senatus sumus qui occiso Nerone delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장21)
Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis exitiosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장5)
Reconciliavit paulisper studia patrum habita in senatu cognitio secundum veterem morem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장1)
Sed ubi Festo consternatio vulgi, centurionis supplicium veraque et falsa more famae in maius innotuere, equites in necem Pisonis mittit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장1)
ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et augescente superstitione arbitrantur deas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION