라틴어 문장 검색

lacrimantem inde iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit quam pervicit ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 106:1)
tum iuvenis ego quidem inquit quam patriae debeo pietatem exsolvam patri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 107:1)
erat iuvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 187:1)
laetoque iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos quaestorem numerare iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 194:1)
hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 196:1)
itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent et disciplinae in qua eductus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 50:1)
brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 54:1)
eo die cum sors praerogativae Aniensi iuniorum exisset eaque T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 92:1)
praeco, Aniensem iuniorum in suffragium revoca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 113:2)
ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles iuvenes ab Tarento venerunt, partim ad Trasumennum lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate qua usus adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 159:1)
in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 161:2)
nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio non militassent, quibus neque vacatio iusta militiae neque morbus causa fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 226:2)
interim iuvenes militares et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 305:1)
filium Gala Masinissam habebat septem decem annos natum, ceterum iuvenem ea indole ut iam tum appareret maius regnum opulentiusque quam quod accepisset facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 623:1)
hic senes honoratosque iuvenis in eo certamine vicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION