라틴어 문장 검색

Orbilius cēterōs Iliadem Homerī docēbat;
오르빌리우스는 나머지 애들에게 호메로스의 일리아드를 가르치고 있었다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī42)
NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 2:1)
propterea senatores nondum maioribus honoribus usos pedarios nominatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:3)
M. autem Varro in Satira Menippea, quae ̔Ιπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 6:1)
nam pro pedariis pedaneos appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 11:2)
Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem praepetem appellavit in hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 5:2)
Matius in Iliadis XXI.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 15:2)
Nam postquam homines dedititii facti sint et in unius sententiam (tanquam pedarii senatores) coierint, scientiis ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis et stipandis servili officio funguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:23)
ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장2)
Iam vero Aeneis ipsa nonne ab Homero sibi mutuata est errorem primum ex Odyssea, deinde ex Iliade pugnas?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 6:2)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
Ilias et Priami regnis inimicus Ulixes Multiplici pariter condita pelle latent.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXIV Homerus in pugillaribus membraneis1)
est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 18:3)
cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 7:5)
"non hic est Ilias Atti ebria veratro?"
(페르시우스, 풍자, satire 139)

SEARCH

MENU NAVIGATION