라틴어 문장 검색

Medicina calamitatis est aequanimitas.
재난의 해결책은 침착이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 342)
Hic ipse locus, quem tu exsilium uocas, incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:19)
Miser Catulle, desinas ineptire, et quod vides perisse perditum ducas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 81)
Animi magnitudinem notabat aequanimitas illa, fortemque et magnum eum esse, in rebus omnibus, ad quas obeundas patria vocabat, clarissime demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.128)
Facite, aequanimitas Poëtae ad scribendum augeat industriam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act prologue, scene 017)
Quem actoris virtus nobis restituit locum, Bonitasque vestra adiutans atque aequanimitas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 020)
Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem adversus inevitabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 10:2)
Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:5)
Aequanimitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 18:5)
at qualium, deus bone, quamque pretiosorum, quae si quis deportaret philosophaturus aut ad paludicolas Sygambros aut ad Caucasigenas Alanos aut ad equimulgas Gelonos, bestialium rigidarumque nationum corda cornea fibraeque glaciales procul dubio emollirentur egelidarentur neque illorum ferociam stoliditatemque, quae secundum beluas ineptit brutescit accenditur, rideremus contemneremus pertimesceremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 4:1)
tertia urbanitas, qua te ineptire facetissime allegas et Quirinalis impletus fonte facundiae potor Mosellae Tiberim ructas, sic barbarorum familiaris, quod tamen nescius barbarismorum, par ducibus antiquis lingua manuque, sed quorum dextera solebat non stilum minus tractare quam gladium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:4)
Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optavit, quod leges eius Lacones emendassent;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION