라틴어 문장 검색

Haec animalia, quamvis illic allegorice viverent, ibi tamen esse videbantur ad litteram.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:118)
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장109)
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 19:1)
Praeter haec, ex frequentissimis collyriis est, id quod quidam , quidam a cinereo colore τέφριον appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 22:1)
Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:1)
Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:3)
Et quamquam isti sensus mystici variis appellentur nominibus, generaliter omnes dici possunt allegorici, cum sint a litterali sive historiali diversi.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:10)
deinde de subiecto, prout allegorice sententiatur. 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 98:3)
25. Si vero accipiatur opus allegorice, subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi obnoxius est.
(단테 알리기에리, Epistolae 99:1)
Et si totius operis allegorice sumpti subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem est iustitie premiandi et puniendi obnoxius, manifestum est in hac parte hoc subiectum contrahi, et est homo, prout merendo obnoxius est iustitie premiandi.
(단테 알리기에리, Epistolae 104:4)
que allegorice dicta esse intelligebant ista duo regimina:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:5)
unde est allegoricos "ipse aries etiam nunc vellera siccat". postea ab Augusto missis tribus viris et ipsi integer ager est redditus et Mantuanis pro parte.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 130)
allegoricos autem hoc dicit, postquam relicta Mantua Ro- mam me contuli:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 293)
vel allegorice crudelis Caesar, qui non flecteris meis scriptis et non das ereptos agros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 62)

SEARCH

MENU NAVIGATION