라틴어 문장 검색

et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant.
살지고 잘생긴 암소 일곱 마리가 나일 강에서 올라와 갈대밭에서 풀을 뜯었다. (불가타 성경, 창세기, 41장18)
Hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem, Et, capitis memorem, fluvii contagia vilis Nolle pati, superumque sibi servare timorem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:62)
"quae te alta et ineluctabilis imo condidit amne palus, quo nec iam cruda nepotis funera, nec nostri valeant perrumpere planctus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권184)
Aut si fata negant reditum tristesque sorores, stamina quae ducunt quaeque futura neunt, me uocet in uastos amnes nigramque paludem diues in ignaua luridus Orcus aqua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 316)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 10:1)
Ergo abrupta palus multos discessit in amnes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:52)
sonat amnis et Asia longe Pulsa palus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:2)
Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:4)
"nos ferro meritas exscindere Thebas mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato submittitque animos et inertia robora carpit da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis, seu tibi foeda palus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권342)
tritonia aut quasi terribilis, ἀπο` τοῦ τρεῖν, id est timere, aut a Tritone amne Boeotiae, aut a Tritonide palude Africae, iuxta quam nata dicitur, secundum Lucanum et se dilecta Tritonida dixit ab unda (9.354). sane 'Tritonia' antonomasivum est, quia proprium est Minervae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1711)
usque adeone parum lentas transire paludes stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri21)
nulla palus, nullus Scythiae non maeret euntem amnis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 222:1)
sonat amnis Caystrum dicit, qui cohaeret Asiae paludi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7011)
Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus, Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo (unde regiones cognominatae sunt) amnis multo minor exoriens, aquarum alluit amplitudine, efficitque paludem quam Arachotoscrenen appellant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION