라틴어 문장 검색

Veni, inebriemur voluptatibus, usque mane fruamur amoribus.
자, 우리 아침까지 애정에 취해 봐요. 사랑을 즐겨 봐요. (불가타 성경, 잠언, 7장18)
Quem tractatum nostrum si attenta volueris investigatione disquirere ac mentis intellectu percipere et eiusdem doctrinam operis executione complere, ratione manifesta cognosces neminem in amoris voluptatibus debere male suos expendere dies, ac inde rex coelestis in cunctis tibi propitius permanebit et in hoc saeculo prosperos mereberis habere successus et universa laudabilia et honesta desideria cordis implere, ac in futuro gloriam et vitam possidebis aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:6)
Ubi eo venit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et voluptatibus amoribusque hominum fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 7:1)
Aetas impedit, quia post sexagesimum annum in masculo et post quinquagesimum in femina, licet coire homo possit, eius tamen voluptas ad amorem deduci non potest, quia calor naturalis ab ea aetate suas incipit amittere vires, et humiditas sua validissime inchoat incrementa fovere, atque hominem in varias deducit angustias et aegritudinum diversarum molestat insidiis, nullaque sunt sibi in hoc saeculo praeter cibi et potus solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 1:3)
' De cibo autem inductum non recte procedit exemplum, quia cibus ut corpus satietur assumitur, illa vero ideo solatia exercentur, ut carnis semper delectatio crescat et amoris conservativa voluptas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:10)
Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, Iocus, Ludus, Sermo, Suavisaviatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 29)
nate meae vires aut quia Veneria voluptas exerceri sine amore non potest, aut secundum Simoniden qui dicit, Cupidinem ex Venere tantum esse progenitum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6641)
ita vivens paucis voluptati, nullis amori, omnibus risui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:8)
Nam ubi feminam tanta libido detentat quod unius se non potest vinculis obligare sed plurium desiderat voluptatibus commisceri, ibi amor locum sibi valet nullatenus invenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:10)
Immo magis sapientes insanire dicuntur amore et ardentius carnis voluptates implere quam qui minori scientia gubernantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:3)
decurso spatio breve quod vitae relicuomst voluptate, vino et amore delectavero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 24)
Nimia voluptatis abundantia impedit amorem, quia sunt quidam qui tanta voluptatis cupidine detinentur quod amoris non possent retineri reticulis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:1)
sed leviter poenas frangit Venus inter amorem blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:5)
'amores' autem plurali numero ad voluptatem pertinent, ut securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, singulari etiam ad religionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3505)
Et dicitur esse idem in femina facilis rei petitae concessio quod in homine nimia voluptatis abundantia, quam constat ab amoris aula penitus exsulare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION