라틴어 문장 검색

Et nota quod si vitiispectus tuum purgaveris et illud predictis virtutibus aliisque undique armaveris,facillime poteris de activa vita ad contemplativam transire, et spirituambulando amorem presentis vite quos illaqueatos tenet contempnere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 85:6)
] De vita activa et contemplativa.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:37)
Conversione ante ad Dominum a te facta, poteris de duabus viis unameligere, videlicet activam vel contemplativam vitam, de quibus hominesmulta cogitando pluresque valde dubitant quam eligere velint.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 96:1)
De vita autem contemplativa, que otiosa sive tranquilla dicitur, idemTullius dixit,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 97:5)
ad hoc omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 2:3)
Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:2)
Eo quod, si res haec ad amussim politicam examinata essent, longe fuisset rebus suis consultius ut tyrannus in Anglia regnaret, odio populi et turbis expositus, quam talis princeps cuius virtutes non poterant non magnum et potentem eum reddere, quandocunque eum rerum suarum compotem fieri contigisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:24)
Viae autem contemplativae viis illis activis decantatis fere respondent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:16)
Neque enim agitur solum foelicitas contemplativa, sed vere res humanae et fortunae, atque omnis operum potentia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:4)
Talis itaque esto prudentia contemplativa in arcendis et summovendis idolis specus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:1)
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:1)
Ista autem duo pronuntiata, activum et contemplativum, res eadem sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:11)
At pars Operativa similiter, quae huic parti Contemplativae respondet, operationem extendit et promovet ab iis quae ordinario in natura inveniuntur ad quaedam proxima, aut a proximis non admodum remota;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:1)
Atheista contemplativus raro reperitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:27)
Nam opportunitatis maturitas vel immaturitas est (ut antea diximus) ad amussim examinanda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION