라틴어 문장 검색

solesque non numquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni atque exercitationis genere ponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:2)
Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 3:1)
nam et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt, et hos transferentibus verbis uti optimis licet, omnibus enim utimur nostris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 204:2)
Quid ergo tantum est artis in eloquentia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 39:2)
aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus libris Ciceronis destinat, iura quaerentibus reddet aut eloquentiae component artem aut vitae praeceptis dignum os dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 251:4)
Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie praestantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 202:4)
quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia praecipientium et oblivione moris antiqui?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 2:1)
Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis putanda est eloquentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 38:1)
sed, quid cuiusque sit proprium, etsi ex eo iudicari potest, cum videris, quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest, quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus praestare possunt, orator sine ea nomen obtinere suum non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 38:3)
Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum, tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento et isdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:4)
Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:2)
Et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus;
(아풀레이우스, 플로리다 9:16)
unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 5:1)
verum ars satis praestat, si copias eloquentiae ponit in medio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 279:2)
'quoniam initia et semina veteris eloquentiae satis demonstrasse videor, docendo quibus artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, persequar nunc exercitationes eorum.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION