라틴어 문장 검색

ilicet adventu noctem dignata iugalem addidit augendis munera sacra toris, munera mortales non admittentia cultus, munera, quae solos fas habuisse deos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam9)
non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum addendumque quod cessat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 138:2)
tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini- Syphacis famaeque gentis victoriam suam augendo addebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 168:3)
non enim contentus omissa sub Galba uectigalia reuocasse, noua et grauia addidisse, auxisse tributa prouinciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque uel priuato pudendas propalam exercuit, coemendo quaedam tantum ut pluris postea distraheret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 1:2)
turritum fortis caput adcumularat in altum crinibus, extructos augeret ut addita cirros congeries celsumque apicem frons ardua ferret.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 146)
Praesidio legionum addito nostris animus augetur: hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coacervantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 70장3)
parvum de nihilo primum fuit, addita parvo incrementa modis auxerunt omnia plenis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3242)
tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus, nec stetisset hostium acies, ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos extemplo in proelium induxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 245:1)
o bone rex bene addidit 'bone', et auxit epitheto dignitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3441)
Augeatur longitudo Nodorum Plani Trajectoriae, additis ad longitudinem illam 20' vel 30', quae dicantur P;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 42 4:2)
addunt in spatia currendo plus eorum cursus augetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5131)
Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:4)
Servetur Longitudo Nodorum in operatione prima, & augeatur inclinatio Plani Trajectoriae ad planum Eclipticae, additis ad inclinationem illam 20' vel 30', quae dicantur Q. Deinde ex observatis praedictis tribus Cometae locis apparentibus, inveniantur in hoc novo Plano loca tria vera, Orbisque per loca illa transiens, ut & ejusdem areae duae inter observationes descriptae, quae sint [delta] & [epsilon], & tempus totum [tau] quo area tota [delta] + [epsilon] describi debeat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 42 5:2)
aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 456:1)
ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem privatam militi favit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 160:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION