라틴어 문장 검색

ex parte altera imperium invictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper observatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 484:1)
in omni autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:1)
an vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:4)
adeoque ad beneficia nos non impellit utilitas, ut inutilia tueri ac fovere perseveremus sola beneficii caritate, cui etiam infeliciter dato indulgere tam naturale est quam liberis pravis.
(세네카, 행복론, Liber IV 72:2)
Sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris quae habemus in Christo Iesu domino nostro, qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 1:8)
Ipsam ergo caritatem et affectum inploro, ut miserearis mei et concedas mihi ad hoc quod rogavi, tempus quantum rogavi, atque adiuves me orationibus tuis, ut non sit inane desiderium meum nec infructuosa ecclesiae Christi atque utilitati fratrum et conservorum meorum absentia mea.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:5)
Quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem Numquid confitebitur tibi pulvi aut annuntiabit veritatem tuam?
“제 피가, 제가 구렁으로 떨어지는 것이 무슨 이득이 됩니까? 먼지가 당신을 찬송할 수 있으며 당신의 진실을 알릴 수 있습니까? (불가타 성경, 시편, 30장10)
Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
미움은 싸움을 일으키지만 사랑은 모든 허물을 덮어 준다. (불가타 성경, 잠언, 10장12)
Melius est demensum holerum cum caritate quam vitulus saginatus cum odio.
사랑 어린 푸성귀 음식이 미움 섞인 살진 황소 고기보다 낫다. (불가타 성경, 잠언, 15장17)
Introduxit me in cellam vinariam, et vexillum eius super me est caritas.
(여자) 그이가 나를 연회장으로 이끌었는데 내 위에 걸린 그 깃발은 ‘사랑’이랍니다. (불가타 성경, 아가, 2장4)
Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum.
큰 물도 사랑을 끌 수 없고 강물도 휩쓸어 가지 못한답니다. 누가 사랑을 사려고 제집의 온 재산을 내놓는다 해도 사람들이 그를 경멸할 뿐이랍니다. (불가타 성경, 아가, 8장7)
et de acquirendo et de operando et de bono manuum eventu petit utilitatem ab eo, quod prorsus inutile est manibus.
또 생계와 일과 생업의 성공을 위하여 손에 능력이라고는 전혀 없는 것에 대고 힘이 되어 주기를 빈다. (불가타 성경, 지혜서, 13장19)
Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius?
인간이 그 일을 끝냈다고 생각할 때가 바로 시작이고 중도에 그친다 해도 미궁에 빠지기 마련이다. (불가타 성경, 집회서, 18장7)
Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
주님을 줄곧 끈기 있게 찾는 것이 제 인생의 수레를 주인 없이 버려두는 것보다 낫다. (불가타 성경, 집회서, 20장32)
Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa;
마음이 밝은 이는 진수성찬을 반기며 제 음식에 관심을 기울인다. (불가타 성경, 집회서, 30장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION