라틴어 문장 검색

non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
그러나 그 사람 안에 뿌리가 없어서 오래가지 못한다. 그래서 말씀 때문에 환난이나 박해가 일어나면 그는 곧 걸려 넘어지고 만다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장21)
et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
그러나 그들에게 뿌리가 없어서 오래가지 못한다. 그래서 말씀 때문에 환난이나 박해가 일어나면 곧 걸려 넘어지고 만다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 4장17)
non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.
보이는 것이 아니라 보이지 않는 것을 우리가 바라보기 때문입니다. 보이는 것은 잠시뿐이지만 보이지 않는 것은 영원합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 4장18)
magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,
죄의 일시적인 향락을 누리기보다 하느님의 백성과 함께 학대받는 길을 선택하였습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장25)
Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:5)
Haereticus, inquit, est, ut mea fert opinio, qui alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae causa falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:48)
Primus iste liber Theologiae breviter comprehendit summam totius praedicti tractatus, in fide scilicet, et charitate et sacramentis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:2)
quid sit fides, quid spes, quid charitas, quid sacramentum, quomodo proprie sive improprie Fides dicatur, quae sit fides Catholica.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:3)
Quod Spiritus sanctus divinae charitatis bonitas appelletur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:10)
I. Tria sunt, ut arbitror, in quibus humanae salutis summa consistit, fides videlicet, charitas ct sacramentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:1)
Charitas vero est amor honestus, qui ad eum videlicet finem dirigitur, ad quem oportet, sicut e contrario cupiditas, amor inhonestus ac turpis appellatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:8)
Qui cum id causa sui potius quam illorum agant, non tam hominem diligunt quam fortunam ejus sequuntur, nec tam commoda ipsius quam sua in illo venantur, nec tale desiderium tam charitas, id est amor honestus, ut dictum est, quam cupiditas, id est amor inhonestus ac turpis est dicendum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:18)
Qui etiam cum pro nobis ipsi oramus, aut aliquid quod nobis apud eum prosit efficimus, ipsa ejus etiam charitas ad hoc nos compellit, per quae ad eum, quem super omnia diligimus, pervenire cupimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:39)
Nunc autem tribus supra positis breviter assignatis atque descriptis, scilicet fide, charitate et sacramento, de singulis diligentius est agendum, quantum pertinet ad propositam humanae salvationis summam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:3)
Ergo charitas perfecta erit, sicut ait Apostolus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:71)

SEARCH

MENU NAVIGATION