라틴어 문장 검색

namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:3)
Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:2)
"donant arcana cylindros."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II37)
area cum primis ingenti aeqvanda cylindro et v. m. hysteroproteron posuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1781)
prius enim est, ut manu terra vertatur, deinde solidetur glarea, postremo aequetur cylindro, id est lapide tereti in modum columnae, qui a volubilitate nomen accepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1782)
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata (necesse est enim adsensionem viso commoveri), sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:4)
Id autem cum accidit, suapte natura, quod superest, et cylindrum volvi et versari turbinem putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:5)
at mihi vel cylindri vel quadrati vel coni vel pyramidis videtur esse formosior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:2)
conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem quam sphaeram videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:5)
tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:3)
ego autem cum omnia conlustrarem oculis - est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulcrorum - , animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:1)
Proinde in sequentibus, siquando quantitates tanquam ex particulis constantes consideravero, vel si pro rectis usurpavero lineolas curvas, nolim indivisibilia sed evanescentia divisibilia, non summas & rationes partium determinatarum, sed summarum & rationum limites semper intelligi, vimq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 58:9)
in figura indefinite parva QRPT lineola nascens QR, dato tempore, est ut vis centripeta (per Leg. II.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 45:2)
vis centripeta ut lineola QR directe & quadratum temporis inverse.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 45:5)
Et si velocitas, quacum corpus exit de loco suo P, ea sit, qua lineola PR in minima aliqua temporis particula describi possit, & vis centripeta potis sit eodem tempore corpus idem movere per spatium QR:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION