라틴어 문장 검색

Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me astante promeruit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:9)
Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:15)
Terentius ita me velim ames promerentem pater, id est bene agentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3353)
Virtute belli armatus promerui, ut mihi omnis mortalis agere deceat gratias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 46)
Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater, Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet, Et me tui pudet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5122)
Fecisti ut tibi, Philocrates, numquam referre gratiam possim satis, proinde ut tu promeritu's de me et filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 16)
Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis . mihi est Menaechmo nomen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 919)
qualescumque mihi semper mansere fideles, semper et effectus promeruere bonos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 236)
Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 194)
Scio enim quod, si homo quisquam in orbe propter fidei puritatem et promptum serviendi affectum vestrum dignus inveniretur promereri solatium et vestram gratiam pro suis meritis impetrare, apud vos ego prae omnibus maioribus praemiis merebor honorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:15)
"Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:76)
"Quod si sedulis obsequiis et religiosis ministeriis et tenacibus castimoniis numeri nostrum promerueris, scies ultra statuta fato tum spatia vitam quoque tibi prorogare mihi tantum licere."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:21)
"Ego te, quae plurima fando enumerare vales, numquam, regina, negabo promeritam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:4)
Si propria igitur facta vel opera vestro me constituunt indignum amore et iustam vobis afferunt suspicionem, rogo ut nullam apud vos valeam misericordiam promereri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 6:4)
ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suifragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 7장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION