라틴어 문장 검색

propterea etiam rurali areae comparantur, in qua ventilantur frumenta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:9)
Sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum, et dum saepius ventilatur, separatur a paleis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:10)
Remigius (quem populanti provincias rettulimus comiti favisse Romano), postquam Leo in eius locum magister esse coepit officiorum, a muneribus rei publicae iam quiescens, negotiis se ruralibus dedit prope Mogontiacum in genitalibus locis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 10:1)
Deinde malleolo inter ordines posito crebris fossionibus pastinatum resolvere atque in pulverem redigere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:6)
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:1)
Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
Numerus autem fossionis aut idem debet esse qui primi anni, aut una minus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 2:3)
Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis possit una detrahi culturae prioris anni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:3)
Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:3)
Hos ergo motus censent fossionibus concitari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 2:7)
Cultus idem est positionis fossionisque qui vineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 5:1)
Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 4:2)
nam et lapidum conflictu atque tritu elici ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem, atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum in terris contineat artius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:4)
quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, quibus fit multo terra fecundior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:5)
Debiliores operarii fiunt incerti et multi mercenarii rurales in misera urbium loca se conferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION