라틴어 문장 검색

Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos , oratione utens, Permitte, inquit, philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus, iussitque proferri Dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes, obiurgatione iusta incessuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, II 7:1)
Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 11:1)
et tu istaec mihi Caesenatis fumi potius quam oppidi verna deblateras?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:1)
post quae precatu parentis orbati neniam funebrem non per elegos sed per hendecasyllabos marmori incisam planctu prope calente dictavi, quam si non satis improbas, ceteris epigrammatum meorum voluminibus applicandam mercennarius bybliopola suscipiet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 2:3)
hac [enim] 4 temeritate Apellen peniculo, caelo Phidian, 5 malleo Polyclitum muneraremur.6 dabis ergo veniam praesurnptioni, papa sancte facunde venerabilis, quae doctissimo examini tuo naturali garrulitate deblaterat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 1:7)
igitur hic tu, quantum recordor, citos iambos, elegos acutos ac rotundatos hendecasyllabos et cetera carmina musicos flores thymumque redolentia, nunc Narbonensibus cantitanda, nunc Biterrensibus, ambigendum celerius an pulchrius elucubrasti, apud aequaevos gratiam tuam, famam apud posteros ampliaturus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 2:1)
ubi tu es, quae deblateravisti iam vicinis omnibus, meae me filiae daturum dotem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 31)

SEARCH

MENU NAVIGATION